Pope Leo Xii 252nd Pontif papacy began in 1823
Pie Jesu Domine, dona eis requiem, Dona eis requiem sempiternam. Benedicite Trium puerorum cantemus hymnum: quem cantabant Sancti in camino ignis, benedicentes Dominum. Alleluia Benedicite, omnia opera Domini, Domino; laudate et superexaltate eum insaecula. Benedicite, caeli, Domino, benedicite, angeli Domini, Domino.Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, benedicat omnis virtutis Domino. Benedicite, sol et luna, Domino, benedicite, stellae caeli, Domino. Benedicite, omnis imber et ros, Domino, benedicite, omnes venti, Domino.Benedicite, ignis et aestus, Domino, benedicite, frigus et aestus, Domino. Benedicite, rores et pruina, Domino, benedicite, gelu et frigus, Domino. Benedicite, glacies et nives, Domino, benedicite, noctes et dies, Domino. Benedicite, lux et tenebrae, Domino, benedicite, fulgura et nubes, Domino. Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. Benedicite, montes et colles, Domino, benedicite, universa germinantia in terra, Domino. Benedicite, maria et flumina, Domino, benedicite, fontes, Domino. Benedicite, cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino, benedicite, omnes volucres caeli, Domino. Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino, benedicite, filii hominum, Domino. Benedicite, Israel, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, benedicite, servi Domini, Domino.Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino, benedicite, sancti et humiles corde, Domino.Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu; laudemus et superexaltemus eum in saecula. Benedictus es Domine in firmamento caeli: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula
https://www.youtube.com/watch?v=Y1oLk54R5Xg
O night Divine Celine Dion